[207] EPISTOLA VII. ANDREAS ALCIATUS VIGLIO ZUICHEMO. Spiram. Repentinus Falconis Silesii, qui has literas tibi reddet, discessus effecit, ut tumultuarie ad te scribam, jocandique materiam tibi praebeam, tanquam gallinae manu scriptas literas ad te exararim. Sed tamen existimavi satius esse quomodocunque descriptas ad te mittere, quam prorsus silere, & justam tibi causam conquerendi, quod tuis non responderim, praesertim tam mihi caris atque jucundis, ut vel decies eas legerim atque sum exosculatus. Hortaris ut Lucubrationes aliquas edam & praesertim Parerga. At ego jam feci. OTHO enim WILTPURGIUS sua humanitate atque literis extudit, ut ad se mitterem: quod quidem eram omnino facturus, sed dilationem petebam, ut perfectius consummatiusque opus ederetur. At ille omnis morae impatiens repraesentari sibi librum voluit; dedi itaque manus, & ad eum misi arbitrate suo edendum. Ego quidem natura cessator •και αναβαλλομενος• sum, nec lubenter crabrones irrito; at alii etiam non mea pro meis edunt, ut iste, quisquis fuerit Librarius, qui & nomini meo inussit notam, fecitque uti spiculatoris Epitomator viderer, & optimo viro HENDRICO FALCOMONTANO fecit injuriam. Sed ut scribis nemo est scriptorum meorum studiosus, quin imposturam statim non deprehendat: quod ut verum sit, plerique alii decipiuntur, vel potius occasionem calumniandi inde sibi praeripiunt, meque lancinant: fero tamen aequo animo, quod indicabit tibi Parergoon praefatio, in qua de re nullum verbum. FALCONEM ipsum, qui has tibi reddet, obsecro vel mea causa commendatum habe. Et si quid est, quod opera mea praestare tibi possim, impera. Habebis ALCIATUM obsequentissimum. Vale. Ticini tertio Non. Septemb. MDXXXVII. |